# De totius Africae descriptione 4-2

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, LIBER TERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/4-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/4-2

neque prius nouos ea regio sibi incolas re cepit, quàm centum & quinquaginta post annis Mansor à Tuneto rediens quosdam secum Arabes adduxit, quibus Temesnam inhabitandam reliquit. Hi tantisper sibi id regni occupauere, donec quinquaginta ab eo tempore annis Manfor regno pulsus est: atque tum demum à Luntunis eiecti, ac in extremam calamitatem redacti sunt. Quibus transactis Marinorum Rex Zenetis atque Haoaritis eam regionem dono dedit. Hinc factum est quòd Zeneti atque Haoaritae Luntunis vt plurimum semper fauisse, ac à Marocci principis impetu securos reddidisse creduntur. Ab eo ergo tempore Temesnam tranquillè occuparunt, ac in tantum nunc creuisse dicuntur (centum annis ni fallor illorum vix stetit imperium) vt regem Fessae nihil formident. equites enim. 60000. aut eò plus numerant, castra verò ducenta. Ego maximam cum illis habui consuetudinem atque notitiam, quare & singula quae hîc memoratu digna reperiuntur, enumerabo. Anfa Temesnes oppidum.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
