Latin
4
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 4-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quod dibzy G Google Quòd si fortasse non virginem fuisse reperiatur; mox maximo omnium dedecore, nuptiisque infectis, ad parentes relegatur. Tria ferè parari solent conuiuia: primum eodem celebratur die quo marito coniuncta est puella, secundum postridie mulieribus tantùm paratur, tertium septimo à celebratis nuptiis die, huic omnes sponsae amici atque parentes intersunt, quo etiam die sponsae pater pro facultatum ratione magnifica ad gene rum deferri curat edulia: at quamprimum maritus domum egreditur (quod septimo ferè fit die) bonam emit piscium copiam, quos aut per matrem aut aliam quamlibet mulierem super pedes vxoris proiicere iubet, id enim ex antiqua consuetudine pro bono habent auspicio. Solent &alia insuper duo in soceri aedibus apparari conuiuia, alterum pridie quàm elocetur filiat hîc totam noctem saltando atque iocando transigunt. Postridie mulieres ad sponsam exornandam veniunt, capillos comunt, genas minio tingunt: manus verò ac pedes nigros reddunt; sed mox ea perit tinctura &elegantia, alterum eodem die exhibetur conuiuium. Sponsam autem loco quodam eminentiori statuunt, vt ab omnibus facilè videatur, tum quae sponsam adornarunt, lautè excipiuntur. Vbi ad viri domum deducta, solent mariti parentes grandia quaedam vasa pane oleo frixo mulsoque referta ad sponsam mittere, cum aliis quibusdam eduliis, quorum enumerationem breuitatis gratia hoc loco omisimus, quae omnia inter amiculos per sponsum vocatos consumun tur. Ea nocte quam saltando transigi diximus, nuptiis interesse solent tibicines &succentores, qui alternatim nunc tibiis, nunc voce satis elegante edunt harmoniam: semper soli tripudiare consueuerunt, &finita cantiuncula, stipem aliquam cantoribus adiiciunt.