# De totius Africae descriptione 4-4

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/4-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/4-4

Extra vrbis moenia exstructae sunt rotae aliquot admirandae magnitudi nis, quae aquam è flumine supra moenia ciuitatis in quosdam canales mittunt, vnde per certos canaliculos in templa, hortos, palatia, aqua effunditur. Rotae autem nostro aeuo, hoc est annis ab hinc ferè centum exstructae sunt, antea enim aqua per quendam canalem, qui suam habebat à fonte decem inde miliarib. distanti scaturiginem, in vrben fluebat. Huius aquae ductus artificiosissimi autotem fuisse dicunt quendam Genuensem, Regi per id tempus maxime familiarem: rotarum verò inuentorem dicunt Hispanum: estque in rotis illis tantum artificij, vt incredibile ferè videatur: nam in tanto aquarum impetu quater tantum & vigesies die ac nocte quęlibet voluitur rota. Superest dicendum, paucos hic esse nobiles exceptis aliquot aulicis, reliqui enim sunt ignobiles & mechanici: nam qui probitatis et bonitatis existimationem sustinent, adeò aulicos ac Regis nobiles spernunt, vt illis filias despondere nullo mo do dignentur. ¶ Qui mores atque ritus in Regis seruentur curia. IliTNter Africae totius principes nullus legitur populi suffragiis ad regnum vel principatum accitus, neque aliunde vocatus. In lege quoque Machumetana, nullus dominium seculare quod legitimum dici queat, exceptis Pontificibus obtinet: verùm decrescentibus indies viribus Pontificiis populorum duces deserta incolentium, habitata loca bello petere coeperunt, & vi bellica di uersos principes contra legem Machumetanam, inuitis Pontificib. constituere. Velut in Oriente accidit, vbi Turcae, Cordi, Tartari, alijque populi Orientales, dominium in eos vsurpauerunt qui viribus illis impares fuere.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
