# De totius Africae descriptione 40.1-4

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 40.1 to 40.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/40.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/40.1

subuculas inuenias, quod eam ob re facile euenire crediderim, quod aut linum non illis proueniat, aut si prouenit, non est qui texendi telam artem calleat. Illorum sedilia nihil aliud quam storeae quaedam pilis iun cisque intertextae. Lecti vice culcitram quandam ha bent pilosam, quarum quaedam decem vlnas longitu dine, quaedam etiam plus, quędam minus occupant, quin & quaedam viginti vlnarum reperias, nunquam verò longiores: harum pars vna lectus est, reliqua verò linteaminis atque straguli loco vtuntur. Verno semper tempore parte quae pilosa est corpus tegunt, aliquantò enim plus caloris adfert: aestate verò villosa illa parte reiecta, atque culcitra inuersa, alteram malunt. Puluinaria ferè ex huiusmodi tela vili atque aspera conficiunt: qualis ea est quae nobis ex Albania aut Turcia equis tegendis adferri solet. Illorum mulieres vt plurimum facie denudata incedunt, haevasculis ligneis tornatilibus vtuntur: catini verò cęteraque culinę vasa, vt plurimum fictilia sunt. Hoc indicio facilè internoscas quis vxorem duxexerit, & qui non: quòd qui non duxit, barbam radere solet, quam post matrimonium initum prolixiorem gerunt. Habet haec regio non multos ad modum equos, verùm eos adeo agiles, vt non felis his velocius montes illos transuolare possit. Nulli illis adhibentur calces, solentque huius regiones co loni equis tantùm atque asinis arare. Magnam hîc inuenias ceruorum, capreolorum, atque leporum copiam: at nulla illis venatio placet. quae res, credo, facit, vt multo copiosiori numero reperiantur. Id autem omnino mirum videri potest, quòd quum multi hîc vbique reperiantur riuuli, rariori tamen numero sunt molae: verum id ex eo sequi credibile est, quod quaelibet ferè domus suam habeat molam ligneam, quam eorum mulieres manibus agere con queuerunt. Hic neque artes neque literae locum alique habent: nisi forte aliquot reperiantur qui aliquam sibi legis notitiam polliceantur, cùm pręterea vir tutis ne vmbra quidem inter hos reperiri posset. Nullus apud illos medicus, nullus omnino chirurgus alicuius eruditionis aut gratię.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
