# De totius Africae descriptione 41

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, LIBER SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/41

Ednestam ciuitatem antiquissimam con diderunt Africani in planicie amoenissima atque amplissima, quam altissimo muro ex lateribus atque creta circundederunt. Est & riuulus qui ex vrbe defluens huius fossae aquam prebet. Aliquot hîc reperias mercatores, qui pannum venalem habent, ex quo huius incolae vestes sibi conficere consueuerunt. Venit & apud hos quoddam telae genus, quod illuc ex Lusitania aduehitur: caeterum artifices nullos admittunt, praeter sutores, sartores, fabros, atque aurifices quosdam Iudaeos. Nullum habet hoc oppidum diuersorium, nullumque hypocaustum, aut oenopolium: quòd si quis mercator huc appulerit, ad notum aliquem se conferat necesse est: ii verò huiusmodi non occurrat, sortiuntur inter se nobiles, quisnam ignotum hunc mercatorem hospitio excipiat: adeò vt nemini quamuis Barbaro hospitium desit aut humanitas, quin & exteros splendidè atque honorificè semper accipere solent. Qui autem hospitio exceptus fuit, in digressu suo hospiti munus aliquod in gratitudinis signum dare consueuit, quò gratior illi in posterum pateat reditus. Si verò huiusmodi aduena non fuerit mercator, huic fas est quam velit ipse eligere magnatis domum, nulli astrictus dono aut hospitij pensitationi. Quod si denique mendicus aliquis illac transeat peregrinus, huic mox apparatur coena in quodam Xenodochio, quod pauperibus tantùm exstructum, publico fouetur aere. Vrbis medio vetustum templum vi situr sumptuosum & inusitatae magnitudinis, iis temporibus erectum putant, quo Marocci Rex apud eos rerum potitus est. Habet porrò templum medio sui loco ingentem quandam cisternam, mul tos praeterea sacerdotes, atque id genus homines, qui eius curam habent, ac rebus necessariis prouident. Reperiuntur hic passim & alia permulta templa, quę etsi angusta, nitidissima tamen sunt, atque optimè exculta. Iudaei in hac vrbe aedeis plus minus centenas possident, quae nullum pror sus annuum exsoluunt tributum, nisi quòd nobilibus quibusdam, quos sibi quisque maximè fauere intelligit, munusculum subinde mittit, quo amicitiam foueat, augeatque: estque maxima vrbis pars Iudaeis referta. Horum sunt monetariae aedes, nummumque cudunt argenteum, cuius Asperi (sic enim illi vocant) centum ac septuaginta, vnciam vnam pendent, ei monetae persimiles, quae apud Hungaros in vsu est, nisi quod haec quadrata cuditur, Hungarorum autem non ita. Illorum incolae ab omni tributo annuoque censu liberi sunt: si quibus tamen in publicum aliquod aedificium aut alium quemuis sumptum pecuniis opus fue rit, mox conuocatur populus, ac quod cuiusque vires ferunt, id illis in promptu numerandum est. Ruinam passa haec ciuitas anno Mahumetes. 1918. Quo tempore illorum ciues omnes ad montes confugere, indeque Maroccum se contulerunt. Huius autem rei hanc rationem enumerant: Audierant incolae vicinos Arabes cum Lusitaniae Ducibus (qui tum temporis Azasam occuparant) foedus iniisse, pollicitosque se oppidum in Christianorum ditionem tradituros, quae res inhabitatores adeò deterruisse dicitur, vt illi protinus fuga salutem quaesierint. Memini quoque me hanc ciuitarem omnino euersam vidisse, muros solo aequatos, aedificia deserta, nihilque in iis praeter cornicum aliarumve auium nidos tum temporis videri po tuit. Fuit hoc anno. 920.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
