# De totius Africae descriptione 42

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, LIBER SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/42

¶ Teculetum Heae oppidum. Abet Tednesta vicinum sibi ex Oriente oppidum, quod octodecim ab ea miliarium spacio, ad cuiusdam montis radices situm est, Teculetum illis appellari consueuit, domosque circa mille obtinet. Huic contiguus est quidam riuulus, qui ex vtraque parte hortos amoe nissimos, omnisque generis arbores habet. Multi intra huius vrbis muros putei reperiuntur, e quibus aquam limpidissimam atque dulcissimam hau riunt. Egregium hic eminentissimumque templum conspicitur: quatuor item pauperum Xenodochia, atque vnum religiosorum monasterium. Incolae multò ditiores habentur, quam qui Tednestam inha bitant: quod facilè ex eo quis colligere poterit, nam portum celeberrimum habent ad mare Oceanum, mercatoribus Goz vulgò appellatum. Magna reperitur apud illos frugum atque leguminum copia, quae ex fertilissimis illis circumiacentibusque agris proueniunt. Solent & hi ceram mittere in Lusitaniam: magnaque illis est in vestitu & equorum apparatu cura. Quo tempore apud illos agebam, repperi nobilem quendam qui in eorum Conciliis primum obtinebat locum: huius officium erat, cùm de tributo, quod singulis annis Arabibus exsoluebatur, tum etiam de pace inter Arabes atque suos ciues curare, si qua esset inter eos orta dissentio. Ingentes sibi hic collegerat diuitias, quas amicis parandis potius quam scriniis augendis collocari maluit: in pauperes munificentissimus, in omnes suos ciues largissimus, atque fautor candidissimus, adeò vt non immeritò illum omnes ceu patrem atque tutorem optimum venerarentur. Cuius etiam rei ipse ego periculum feci: qui non vulgariter, sed miris admodum ab illo exceptus modis, aliquandiu apud eum commoratus sum, variasque in illius aedibus de Afrorum rebus gestis historias legi. Cecidit vir ille probus vnà cum filio in quodam praelio, quod cum Lusitanis gessit: idque anno secundum nostram com putationem. 923. Christi verò anno. 1514. Post haec, ciuitatem euersam, populi partem in fugam redactam, partem captiuam, ac reliquam ab hostibus interfectam intelleximus, quae omnia multò copiosius enumerauimus in eo libello, qui de Africanis rebus, nunc recenter excusus, in lucem editus est. ¶. De Hadecchite Heae oppido. Adecchis ciuitas in planicie sita, octo miliaribus ad Meridiem à Teculetho distat: focos numerat septingentos: huius murus ex viuo lapide, ac ex eode constructa totius vrbis templa atque domus. Vrbis medio amplissimus est est fluuius, qui vtrinque multas vites atque pergulas habet. Multos reperias artifices ludaeos.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
