# De totius Africae descriptione 5-2

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, LIBER. SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/5-2

LIBER. SECVNDVS. cùm ignauia, tum & poliendi ac effodiendi insci cia in causa esset. Innumerae hic columnae atque epistylia, quae summo artificio confecta curauerunt praepotentes illi principes, quorum antea non vno loco nomina scripsimus: decreuerat autam iis in construendis fontibus vti, ni belli inluria institutum interrupisset. Vidi & apud hos rerum memorabilium maximam copiam, quorum nulla hoc loco fiet repetitio, partim quòd memoria exciderint, partim etiam quod ab huiusmodi minutulis ad seriora progredi statuerinius, ne quid lectorosimus plus satis molesti. 6 Adimmet mons. B Hanteta ex Occidente initium habet & alius quidam mirandae magnitudinis atque altitudinis mons, quem illi Adimmei vocitare solent, porrigitque sese Orientem versus ad fluuium vsque Tescutum. In hoc sita est ea ciuitas, cuius principem in praelio cum Fesse Rege inito, cecidisse diximus. Maximus huic monti ineolarum numerus, syluae frequentissimae, quae iuglandes, oliuas atque mala cotonea producunt. hic homines inhabitant validissimi, animalia omnium generum possident, est enim mira illius aëris temperies, maximaque agri foecunditas Innumeri ferè fontes, item & duo flumina ex hoc monte scaturiunt, quorum copiosior fiet suo loco descriptio. Enumeratis igitur omnib. Marocci ciuitatibus ac montibus, hoc est iis locis quę At lanti ex Meridie adiacent, nunc montem traijciamus, eamque regionem describamus oportet, quae vltra Atlanta Maroceo è regione sita est, GuzGuazulam vulgò dicunt. q Guzzula Regio.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
