Latin
LIBER TERTIVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 5-3
Unproofread scanNot analysed yet
Mplissimum hoc oppidum à Romanis in Oceani littore exstructum, ab Atlante Septentrionem versus sexaginta, ab Azemuro Orientem versus totidem, à Rabato autem Occidentem versus, quadraginta distabat passuum milib. Ciues habuit humanissimos atque opulentissimos: ager illis omnibus frugum generibus foecundissimus: neque est vlla in tota Africa ciuitas, quę cum hac situ locique amoenitate certare queat. Planicies illi (praeterquam in Septentrione, nam ea parte mare respicit) patet in longum octuaginta ferè passuum milib. Templa quondam habuit magnificè exstructa, officinas complures, palatia insignia: cuius rei facilè fidem facient, quae in hunc vsque diem relicta sunt monumenta. Spa ciosi illis fuere horti, è quibus &hodie magna fru ctuum copia decerpitur, melonum praesertim ac citrioli: quae omnia maturitatem medio Aprili attingunt. quare incolae suos fructus Fessam deferre solent, quòd multò citius matura colligantur, quam Fessae. Vestitus illis cultus est atque ornatus, fuitque summa eis semper cum Lusitanis ac cum Anglis consuetudo. Eruditorum hîc copiosus numerus est. Verùm duas ob causas huius loci ruinam eue nisse volunt, primo quòd supra modum libertatem ambiebant, secundò quòd myoparones in portu habebant, quibus Gades atque Lusitanos mi ris indies vexabant incommodis. Quare tandem Portugalliae Rex classem expeditissimam quinquaginta nauium ad eos misit, quae incolis tantum terroris intulit, vt illi arreptis secum quae poterant bonis, Rabatum nonnulli, alij Selam confugisse dicantur, hostibus eam vrbem depopulandam relinquentes. Qui autem à Rege totius classis dux missus erat, fugę omnino ignarus, suas copias accuratè instruit.