Latin
LIBER TERTIVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 5-4
Unproofread scanNot analysed yet
Inhabitatores olim habuit quamplurimos, fueruntque illis iis temporibus quibus hęretici id imperium tenuerunt, nundinae annuae, ad quas omnes totius Temesnae solent accurrere mercatores. Ciues ha buit ditissimos, planicies enim illis omni ex latere quadraginta ferè in longu patebat passuum milib. Ego me apud quendam historiographum legisse memini, tantam illis fuisse frugum vbertatem, vt quantum camelus frumenti ferre poterat, pro calceorum pari commutauerint. Cum autem Iosephus Temesnae Rex eam regionem vastaret, deletum est &hoc oppidulum cum omnibus caeteris, quae tum ea regio capiebat ciuitatibus: hodie tamen aliquot huius monumenta videre licet, partes nempe quasdam muri, item turrim quandam templi eminentissimam. videas &hic hortos quosdam spaciosissimos, vitibus atque arboribus consitos, quae propter aetatem nihil quicquam fructuum producunt. Vbi agricolae illius regionis pensum diei absoluerunt, rastros, aliaque id genus rustica instrumenta in hanc turrim repo nunt: arbitrantur namque eximiae sanctitatis virum hic sepultum, cuius vi effectum credunt, vt nemo huius terrore aliena loco amouere instrumenta audeat. Sępissime hoc ego oppidulum vidi, cum d by Go cum mihi Rabato Maroccum iter esset. ¶Adendunum. Nfra quosdam colliculos exstructum fuit hoc oppidulum, ab Atlante quindecim ferè miliaribus, à praedicto autem oppido viginti &quinque situm erat. Ager illis frugibus serendis felicissimus.