# De totius Africae descriptione 5-5

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/5-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/5-5

Quod si quisquam sal tatorem honore afficere velit, iubet eundem genu flexum ante se sistere, illique totam faciem pecuniis tegit, quas tibicines mox excipiunt. Foe minae solae seorsim à viris ad propriorum tybicinum concentum saltare solent. Haec (vti diximus) ita geruntur cùm sponsa virgo est. Viduarum nuptias minori cum reputatione peragut. Coquunt pubulam, arietinam, gallinas elixas, quibus varia interponunt edulia. Conuiuis apponut vice qua drae magnas duodecim scutellas ligneas, rotundas, adhibitis in conuiuium saltem decem aut duodecim. estque hic inter nobiles & mercatores mos receptus. Qui tenuioris sunt fortunae, offulas quasdam ex pane lagani persimili vorant, quem carnium iure madidum digitis tantùm non coclearibus ex maiusculo vase liguriunt, quorum singulis non plures quàm duodecim circunstare solent. Consueuerunt & solenne parare conuiuium, cùm circumciditur mascula proles, quod septimo fit natiuitatis die, huic incisor vnà cum affinibus & consanguineis interesse solet: quo transacto, quisque pro facultatum ratione incisorem munusculis salutat, idque ferè in hunc modum. Suas quisque pecunias in facie cuiusdam pueri affigit, quem circuncisor huc adduxit. puer pronunciato cuiusque nomine gratias agit: deinde puero cirdunciso, diem non minori laetitia transigunt, quàm nuptias. Verùm si filia nascatur, minus alacritatis demonstrant. ¶ Ritus diebus festiuis obseruati, & quo modo mortuos lugeant. Emanserunt & apud Fessanos certa vestigia festiuitatum à Christianis olim institutarum, ceremoniis vtentes, quas nec ipsi met intelligunt. Pridie natiuitatis dominicae ter culo quodam vescuntur, ex variis herbis compo sito: coquuntur & apud hos omnia fere leyuminum genera, quibus eadem nocte ceu delidis vescuntur. Primo anni die pueri nobilium & mercatorum domos laruata facie adeunt, & cantiunculis quibusdam fructus venari solent.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
