Latin
LIBER QUINTVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 5-6
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER QUINTVS. ¶Bugie &Tuneti regnorum descriptio. VM antea Barbariae regnum in suas partes diuiderem, decreueram de Buγλισ gia tanquam de regno quodam per se scribere: deinde animaduerti pau cis tantum ab hinc annis regnum fuisse. paruit namque Bugia Tuneti Regi, etsi per aliquot annos à Telensino fuerit occupata, tandem tamen à Tuneti Rege recepta fuit, qui filio suo huius oppidi imperium in manum dedit, idque cùm pro Bugiae tranquillitate seruanda, tum ve dissidium nullum post mortem inter filios exoriri posset. Reliquit autem ab obitu tres filios, quorum maximus natu Habdulhaziz est appellatus, huic, vt iam diximus, Bugiae regnum legauit: secundo Hutmeno Tuneti imperium reliquit; tertium autem, cui nomen erat Hammare, Dactyliferae regioni praefecit, hic statim bellum fratri Hutmeno mouere coepit, à quo tandem in oppido Asfacos captus ac vtroque oculo orbus Tune tum ductus fuit, vbi caecus per multos annos vixit, Hutinenus verò Tuneti regnum per quadra ginta administrauit annos. Bugiae princeps fratri per omnia fuit obsequentissimus, quare per multos annos tranquilissimè imperium gessit, donec tandem à Rege Ferdinando cuiusdam Petri Nauariensis opera regno priuaretur. q Bugiae amplißimae ciuitatis descriptio. Vgio ciuitas antiquissima à Romanis, vt nonnulli volunt, in costa excelsissimi cuiusdam montis ad mare Mediterraneum aedificata. Muris altissimis atque structurae antiquitate elegantissimis cingitur.