# De totius Africae descriptione 5

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, LIBER PRIMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/5

Huius subfusci coloris incolae, appellati sunt nomine Barbar, à verbo Barbara, quod eorum idiomate idem sonat quod Latinis murmuro: eò quòd Africanus sermo Arabibus non aliter sonet, quàm beluarum vox, quae nullo accerstu suas edunt vociferationes. Alii volunt Barbar nomen replicatum esse, eò quòd Bar lingua Arabica desertum denotet. Et dicunt quòd cùm rex Iphricus ab Assyriis, siue ab Aethiopis regno pulsus Aegyptum peteret, sicque ab hostibus se pressum videret, vt quid de se deque suis ageretur incertus esset, suos rogasse quo modo quave via salus quęrenda esset, atque illi responsum fuisse Barbar, quod erat ad desertum ad desertum: hac voce indicare volentes, nullum tutius illi patere refugium, quàm transmisso Nilo, ad Africae desertum confugere. Videturque haec ratio illis quadrare, qui Africanos ab Arabiae felicis populo ortos affirmant. ¶ Afrorum origo. Irca Afrorum originem reperias nostros historicos multum admodum inter se dissen tientes. Volunt enim quidam eos à Palaestinis deriuatos, eò quòd cùm ab Assyriis fugarentur, in Africam tandem venisse, atque ibi propter soli foecunditatem, sedem fixisse asserunt. Sunt & alii qui illos à Sabaeis Arabiae felicis populo ortos putent (vti iam dictum est) antea quàm ab Assyriis aut Aethiopis in fugam redigerentur.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
