Latin
51.5 to 51.6
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 51.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Reperias in maris littore magnam electri copiam, quod inde à quibusdam Lusitanis atque Fessae mercatoribus auehi solet, idque vel vilissimo precio: vix enim illi aureum vnum pro electri selectissimi vncia exsoluunt. Nonnulli electrum è balaenae stercore, alij verò è spermate deriuari volunt, quod tandem à mari induratum in proximum proijcitur solum. ¶Teijcutum Susae antiquum oppidum. Eijeutum à priscis, vt illi dicunt, Africanis amoenissimo exstructum loco, in tres partitur partes, quarum vnaquaeque per inte grum ferè miliare ab alia distat, redduntque inter se figuram triangularem: familias numerant quatuor millia, neque procul à Susa absunt flumine. Solum frumento, hordeo, omnibusque leguminib. feracissimum. Prouenit &apud hos saccarum satis copiosè: verùm quoniam illud neque coquere, neque parare nouerunt, non aliter quàm nigrum atque insipidum habent: quare mercatoribus Fessae, Marocci, &Nigritis diuendunt, quicquid sac cari illis superesse potest.