# De totius Africae descriptione 51.5-6

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 51.5 to 51.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/51.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/51.5

Reperias in maris littore magnam electri copiam, quod inde à quibusdam Lusitanis atque Fessae mercatoribus auehi solet, idque vel vilissimo precio: vix enim illi aureum vnum pro electri selectissimi vncia exsoluunt. Nonnulli electrum è balaenae stercore, alij verò è spermate deriuari volunt, quod tandem à mari induratum in proximum proijcitur solum. ¶ Teijcutum Susae antiquum oppidum. Eijeutum à priscis, vt illi dicunt, Africanis amoenissimo exstructum loco, in tres partitur partes, quarum vnaquaeque per inte grum ferè miliare ab alia distat, redduntque inter se figuram triangularem: familias numerant quatuor millia, neque procul à Susa absunt flumine. Solum frumento, hordeo, omnibusque leguminib. feracissimum. Prouenit & apud hos saccarum satis copiosè: verùm quoniam illud neque coquere, neque parare nouerunt, non aliter quàm nigrum atque insipidum habent: quare mercatoribus Fessae, Marocci, & Nigritis diuendunt, quicquid sac cari illis superesse potest.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
