# De totius Africae descriptione 59-2

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/59-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/59-2

2, quòd inde etiam ad quinquaginta miE planicie facillimè sereno coelo videantur. * Huius templi pars non vsqueadeo ornata etum habet summa elegantia laqueatum, asse Google asseribus affabrè admodum compositis, ita vt pleraque Italiae templa non elegantiora vidisse meminerim. Sed quamuis majus vix reperiatur templum, etiam si vniuersum orbem pererraueris, locus tamen ferè omnino desertus est, nunquam enim praeterquam diebus Veneris huc populus confluere consueuit. Quin & bona vrbis pars habitationibus est destituta, idque vel maximè circa iam dictum templum, adeò vt maximo labore illud adire liceat, propter ruinam multarum domorum accessum impedientem. Sub huius tem pli porticu centum ferè librorum officinas, totidemque è regione quondam fuisse dicunt: verùm non puto vel vnum modò reperiri posse in tota hac vrbe bibliopolam. Vix tertia oppidi portio incolas habet. Hîc intra muros vineae, palmi, horti spaciosi, agrique frumentis foecundissimi: nam extra muros terram exercere, frequens Arabum illos vetat incursio. Hoc vnum certissimum habetote, hanc vrbem intempestiuè sibi senium contraxisse: vix enim quingenti & sex sunt anni, quòd illa primum aedificari coepit, quan doquidem temporibus Iosephi, qui Teffin filius fuit, anno. 424. Hegirae, prima illius sunt iacta fundamenta. Verùm ego non aliam ob causam id euenisse existimo, quàm belli quotidie ingruentis iniuria, ac frequetes Magistratus atque Reipmutationes. Iosepho patri successit filius Hali, post quem illius filius princeps creatus, Reipub. praefuit. Huius tempore exorta est cuiusdam concionatoris Elmaheli, hominis in hoc monte & nati & educati, factio: hic multa vndique collecta militum copia, bellum in suum principem Abrahamum mouit. Rex verò educto in hunc exercitu, infelici pugnauit Marte: interruptum illi fuit iter quo ad vrbem rediret, quare Orientem versus cum aliquot militibus, qui à pugna adhuc supererant, ad Atlantem vsque confugiendum fuit.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
