# De totius Africae descriptione 6-2

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/6-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/6-2

Cùm apud Christianos Baptistae natalitia celebrantur, maxi mos vbique videas ignes multo stramine compositos. Vbi puero dentes aduentare vident, con uiuium à parentib. paratur, itidem pueris, quod Latino vocabulo Dentillare vocant. Habent & auias consuetudines & modos auguria sumendi, quales Romae atque in aliis Italię ciuitatib. obseruari vidi. Quod ad festa attinet, quę in lege Mahumetica praecipiuntur, ea fusius in eo libello descripta reperies, quem de lege Mahumetica conscripsimus. Mulieres si quandò aut marito, aut patre, aut alio quouis orbantur amico, mox fit numerosus mulierum concursus, vestibus depositis, saccis induuntur vilissimis, faciem multo conspurcant luto: deinde quosdam ad se accersunt, qui muliebribus induti vestibus, quadrata secum adferunt tympana, ad quorum strepitum cantiunculam de more fimebrem canunt, idque quantum posάν.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
