# De totius Africae descriptione 6-3

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, LIBER QUINTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/6-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/6-3

Ea pars quae nunc incolas habet, familiarum numerat plusquam octo millia: quòd si omni ex parte aedificiis esset plena, plusquam vigintiquatuor millium do morum foret capax, est enim incredibilis ferè longitudinis. Mira hic aedificiorum, templorum, & collegiorum structura. Innumeri artium professores, quorum nonnulli ea quae ad legem pertinent docent, alij disciplinas profitentur naturales. Non hic desunt monasteria ad illorum ritum composita, non hospitia neque xenodochia sumptuosissima: forum quoque latissimum hic visitur atque elegantissimum: plateae autem ferè aut descendunt, aut ascendunt, quae res non paruam negotiatoribus adfert molestiam. In parte ea quae montem respicit, arx quaedam munitissima, muris multoque museaco sumptuosissima. Tam insignes in gypso atque lignis sunt scripturae summa elegantia summaque arte depictę, vt multò pluris quàm ipsius muri structura constiterunt. Ciues habet ditissimos, qui Hispaniae fines crebris indies molestiis vexare solent, idque triremibus ad hoc instructissimis, quae res oppidum ad excidium traxit. Eo namque missus fuit Petrus Nauariensis cum quatuordecim tantùm nauium classe. Ciues adeo delitiis dediti atque belli rumore exterriti, vt qui nunquam in quenquam quam bellum mouerant: mox vbi de Petri aduentu certiores sunt facti, Rex continuo se cum omnibus ciuibus in fugam coniecit, vrbemque rebus omnibus atque diuitiis refertissimam Hi spanis spoliandam reliquit, adeò vt vel minimo negotio capta fuerit; idque anno Hegirę noningen tesimo decimoseptimo, hoc est, post natum Chri stum, millesimo quingentesimo octauo.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
