Latin
6.5 to 6.8
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 6.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Videtur &illud satis ex eo probabile, quòd illi qui ciuitates incolunt, habent cum reliquis vnum idemque prorsus idioma: Zeneti enim siue ciuitates, siue rura habeant, eodem omnino loquuntur modo: quod &de reliquis item intelligendum est. Zeneti, Haoari, &Sanhagij rura Temesnes incolunt: hi aliquando in pace agunt, nonnunquam &praedictarum rixarum memores, acriter admodum inter se belligerantur. Sunt &ex his quidam, qui per totam Africam regnum possident, veluti Zeneti, qui olim eam familiam profligârunt quae Idris dicebatur, vnde deriuatos volunt veri Duces Fessae, atque illius ciuitatis conditores: horum progenies dicta est Mecnasa. Venit postea &alia Zene byGoogle Zenetorum familia ex Numidia, quę Magraoa dicta est, hęc Mecnasam cum omnib. ducibus regno pul sit. Non multum postea temporis expulsi sunt &hi à quibusdam qui ex Numidiae deserto venerunt, ex progenie Sanariorum quae Luntuna dicebatur. Ab hac tandem vastata atque prorsus euersa est Temesna, omnesque trucidati, praeterquam qui ex Lun tunis reperti sunt, quibus Duccala tradita est inhabitanda, estque ab his ea ciuitas condita quod Ma roccum vulgò dicitur. Euenit postea fortunae mu tatione, quod quidam Elmadus summus apud illos concionator, inito cum Hargijs consortio (erant illi ex Musmudis ariundi) omnes Luntinos eiecit, sibique id regni vsurpauit. Post huius mortem successit in eius locum quidam ex illius discipulis nomine Habdul Mumen à Banigueriaghel ex Sanagiorum origine. Remansit regnum huic familiae circa centum &viginti annis, fuitque illi tota ferè Africa subiecta: tandem regno priuata à Banimarinis in fugam redacta fuit, qui ex Zenetorum origine prognati, postea circa centum &septuaginta annis rexisse dicuntur. Gesserunt Banimarini assiduum bellum cum Banizeano Teleusini rege, qui ex Sanagiis &ex Magroa stirpe orti sunt: belligerantur &cum Tu neti regibus, qui ex origine Hantata &ex Musmudis venerunt. Videtis igitur quantum quinque illis populis semper fuerit negocij atque laboris in his regionibus.