# De totius Africae descriptione 6.9

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, LIBER PRIMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/6.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/6.9

Certum est neque Gumeros neque Haoaros nihil iam ditionis possidere, quanuis antea (vt in eorum Chronicis legitur) aliquam habuerint dominij dibzy G Goog minij portionem, idque ante susceptam Mahometicam legem. Ex quibus iam certissimò colligitur, prędictos omnes populos in campis suas habuisse mansiones atque tentoria: fauebat autem quisque suae parti, habebantque omnes ad hominis vitam labores inter se communes. Agrorum pręfecti armenta curabant: qui ciuitates incolebant, aliquo opere manuali aut agriculturae intenti erant.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
