# De totius Africae descriptione 6

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, LIBER. SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/6

ST regiò haec incolis ditissima, ex Occidente ildae Susae monti confinis: ex Septentrione Atlanti contigua, ad orientem vero Solem Heae vicina est regioni. Incolae feri, pecuniarum egentissimi, pecudum verò atque hordei copiosissimi. Maxima hîc effoditur aeris atque ferri copia, conficiunturque apud illos aenea vasa, quae ad alias solent deuehi nationes: haec panno, telae, equis aliisque id genus mercimoniis illorum regioni necessariis, commutant. Nullum hic neque oppidum, neque castrum inuenitur, quod aliquo sit muro cinctum: pagos habent latissimos atque ditissimos, quorum multi familias plus mille enumerant. Nullus illis rex est neque dux, qui leges praescribat: sibi hic quisque dux est atque imperator, hinc fit quòd perpetuum inter illos sit bel lum, neque vnquam diutius illis sunt induciae, quàm tribus qualibet septimana diebus, quibus liberè ac tutò illis licet vel cum hoste mercaturam exercere, atque quocunque velint locorum proficisci. Verùm his transactis, ingentem quotidie stra gem inter scelestissimos huius regionis nebulones reperias. Inducias illis quidam heremita instituit, quem illi ceu numen quoddam venerabantur. hunc ego monoculum vidi, fidum tamen, syncerum, humanum, atque modis omnibus liberalem. Vestitus illis subucula est ex lana confecta, strictissima & sine manicis. Pugiones circun ferunt incuruos, latos atque ancipites: gladij verò iis persimiles, quales illi qui in Hea inueniuntur. Semel in anno apud hos sunt nundinae, quam duobus durant mensibus: hoc tempore omnibus victum gratis praebent, qui apud illos aut merces attulerunt, aut illuc merces euehendi causa venerunt, quantumuis etiam magnum habeant mercatorum numerum educandum.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
