# De totius Africae descriptione 66.1-4

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 66.1 to 66.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/66.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/66.1

Agrestissimum hoc hominum genius tam ab omni humanitate atque morum ciuilitate est alienum, vt non exteros modò, verùm & exterorum vestitum maxime mirentur. Ego biduo tantùm apud hos mansi, quo omnes totius oppidi ciues ad me confluxere, neque poterant satis vestem mirari, quae candida erat, vti solent ferè nostrates incedere, qui literas profitentur, eam quisque manibus contrectare gestiebat, adeò vt quę antea candida erat, intra biduum atra sit facta atque sordidissima. Hic ciuem quendam inueni, qui rei nouitate allectus, non prius à rogando quieuit, quàm illi ensem meum, quem Fessae sesquiaureo emeram, illius equo commutassem, quem plusquam decem emptum affirmabat. Id ex eo facile euenire existimarim, quòd nunquam neque Fessam, neque alias adeant ciui tates. Neque si maximè velint, non auderent tamen se publicae committere viae, propter prędonum atque latronum frequentes impetus. Maxima illis mellis, caprarum, atque olei arganici copia est: nam ab hac regione illud oleum in vsu esse incipit. ¶ Semede mons. Nifisae terminis initium habet & alius quidam mons, qui illis Semede appellari solet: hos duos diuidit fluuius Sessana: exextendit sese Semede ad orientem Solem per viginti fere miliaria huius incolae vilioris sunt conditonis, ingenijque hebetissimi. Magnia hîc fontium vbique copia est, perpetua nix, nulla lex, nullusque prorsus ciuilitatis aut probitatis cultus, nisi fortasse aduenae cuiusdam sequantur consilium, si viderint aliquam praeseferre modestiam. Hîc ego à quodam illius gentis religioso (is plurimi inter suos habebatur) exceptus, iisdem cibis vescendum fuit, quibus solent illi, hoc est, hordei fa rina calida commixta aqua, tum & additae erant caprinae carnes, quae duricie ipsa magnam praeseferebant aetatem. A coena, nullus omnino datus est lectus, praeter nudam terram. Postridie vbi iam equitationi summo mane me paraueram, me isthinc discedere volenti circuncingunt plusquam quinquaginta incolae: horum mox quilibet suas causas enumerare coepit, non aliter ac solent cora iudice nostrates.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
