Latin
66.5 to 66.8
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 66.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus ego me illius regionis mores nunquam neque sciuisse neque audiuisse, respondi. Mox se nobilis quidam magnique nominis vir obtulit, qui apud eos id esse moris affirmauit, vt nullum a se exterum discedere patiantur, quiri prius omnes incolarum lites &audierit &optimè diffinierit. vix ille hęc dixerat, cùm mihi equum ademptum vidi: quare per nouem dies totidemque noctes, illius regionis penuriam, ne dicam miseriam, mihi ferendum fuit. Accessit hoc &meae molestiae, quòd in tanta tamque varia negociorum turba, nullus fuit qui vel verbum scribere, aut adnotare nouerat: quare mihi &iudicis &scribę fuit obeundum munus. Vbi iam octauus dies nobis fuit transactus, egregium omnes imposterum, munus polliciti sunt. Ea nox totus visus est mihi annus: sperabam me postridie ingentem aureorum summam à montanis recepturum. Postquam iam dies sequens illucescere coepisset, sub quadam tem pli porticum me constituunt: hîc finita quadam de more oratiuncula, quilibet suum munus summa cum reuerentia attulit. Hic gallum dono adferebat, ille nuces aut coepas, nonnulli &allij manipulum offerebant. Qui nobiliores videri cupiebant, hircum adducebant: atqui cùm nullas habeat hic mons pecunias, nemo fuit qui pro muneribus vel obulum numerare posset: quare haec omnia meo hospiti pro egregio reliqui hospitio. Haec insignis illa fuit tantorum laborum remuneratio: quibus omnibus peractis, quinquaginta mihi inde proficiscenti adiungunt milites, qui viam alioqui periculosam, securam reddiderunt, loatque à latronum insidiis tutam. q Mons Seusaua. Vmit hic mons à Semede initium, producitque de se riuulum, qui à monte ceu à progenitore sibi nomen accepisse creditur. Nunquam huic niues deesse quisquam vidit. Incolae beluino prorsus viuunt more: perpetuum illis cum vicinis geritur bellum: qua in re neque ladiis, neque hastis, neque aliis omnino instrumentis, praeterquam funda vtuntur, qua lapides, mirum in modum emittere solent. Horum victus hordeum &mel, quibus insuper carnes addunt caprinas. Innumeri in hoc monte reperiuntur ludaei, qui artem exercent fabrilem, conficiunt &hi sapam, falces, &calces equinos. Multi item hîc inueniuntur: cementarij.