# De totius Africae descriptione 68

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/68

Ex Occidente principium sumit à Gedmeua, extenditque sese Orientem versus per quadraginta quinque ferè miliaria, ad eum vsque montem, quem Adimmei antea diximus. Huius accolae validi, ditissimi, & equorum numero copiosissimi. Est & hic arx quaedam munitissima, quae à quodam nunc nobili possidetur, quem Marocei principi affinitate iunctum volunt: perpetuum tamen inter hos geritur bellum, idque propter quosdam agros inter horum ditiones sitos. Multi hîc Iudaer habitant, quorum quilibet suam exercet artem numerantque huius montis principi ingentem quotannis auri vim. Quod ad fidem attinet, eorum potissimum sententiam sequuntur, qui Carram sunt nuncupati. Perpetua in huius summitate nix est. ego cùm primum hunc montem vidi, nubes propter incredibilem altitudinem arbitratus sum. huius costae herbis atque arboribus planè destitutę, loca habet complurima vnde marmor egregie candidum effodere possent, nisi illorum cùm

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
