# De totius Africae descriptione 7

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, LIBER PRIMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/7

Diuisi sunt populi illi in sexcentas stirpes, vti in Afro rum genealogiis videre licet, cuius autor est quidam Ibnu Rachu, quem & saepissimè me legisse memini. Habent multi historici regem Tombuti, regem Melli, & regem Agudesse, suam habere es populo Zanaga, hoc est ex ijs qui desertum incolunt, originem. & Linguae Africanae conformitas atque diuersitas. Vinque illi populi, qui plusquam in centenas sunt progenies diuisi, quique innumeras habent habitationes, in vna cinnes conueniunt lingua, quae ab illis Aquel Amarig, hoc est lingua nobilis nominatur: Arabes qui Africam incolunt eam Barbaram linguam vocant, estque haec vera atque genuina Afrorum lingua. à reliquis tamen prorsus aliena, quanquam multa habeat vocabula cum Arabibus communia, vnde aliqui col ligere voluerunt, Africanos ex Sabeorum Arabiae foelicis populi, vt antea dictum est, origine proces sisse. Alii verò dicunt huiusmodi vocabula tum demum inuenta, cum Arabes in Africam venerunt eamque possidere coeperunt, verùm illi admodum rudes hebetiorique fuerunt ingenio, adeò quòd nihil scripti reliquerunt, quod in hanc aut illam partem adduci possit. Est & inter illos alia quaedam non prolationis modò, verùm & significatorum diuersitas: vti illi qui Arabibus viciniores sunt, quique cum illis plus habent commercii, illorum magis vtuntur idiomate. Quin & Gumeri ferè omnes & maxima Haoarorum pars, Arabicè loquuntur quanuis corruptè, id quod ex eo venisse puto, quod longa admodum fuerit illis cum Arabibus consuetudo.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
