# De totius Africae descriptione 70

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, LIBER. SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/70

Filiam habuit forma praecellente, quae amore cuiusdam aulici capta (Hali vocabant, eratque cuiusdam Gnesimeni filius) opera matris ac ancillae saepenumerò cum amatore rem habuit. Pater vbi rem resciuit, vxorem obiurgauit, ac mortem ni filiae mores corrigeret, minatus est: postea verò furorem dissimulauit. At quoniam mater probè ma riti animum nouerat, filiae amatori nunciauit, quam non esset regi fidendum, proinde sibi cauendum esse. Hali verò metuens ne quid sibi mali inferri posset, ipse de interficiendo rege cogitare coepit, ac suae coniurationis sibi socium adiungit, quem à pueris & fidum & maximè familiarem habuerat, eratque & ille quorundam peditum dux. Vbi iam vtrique idem esset erga suum regem animus, nihil illi aliud quàm suae conspirationis locum atque opportunitatem exspectabant. Rex contra, sui instituti quantum poterat ansam quaerens, Hali quodam festo die renunciari iussit, se finita concione cum eo deambulare velle: ac locum indicat in quo collecto satellitio eum interficere statuerat: posthaec templum adiit. Hali porrò non nihil mali suspicans, consodali indicat iam tempus adesse, quo, quicquid illis in animo erat, peragendum esset. Id mox & aliis decem familiarib. exponunt, quod animo conceperant: ac vt res omnino secura atque rata euaderet, ingentem mox colligunt peditum copiam, quam postridie se in Asamurum missuros fingebant, vt si fugiendum esset, mox haberent in promptu, vnde auxilium peterent.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
