# De totius Africae descriptione 74.5-6

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 74.5 to 74.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/74.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/74.5

Deinde regis frater Duccalam peruenit, ac tributa sibi à popu lo exsolui iussit, pollicitus se ad extremum vitae diem hostes repulsurum. Posthaec viribus superatus, coactus fuit Fessam redire ad fratrem. Populus verò vbi vidit regis fratrem tributa recepisse, neque quicquam ipsius aduentum illis profuisse, mox oppido relicto ad Tedletis promontorium confugerunt: timebant enim, ne si Lusitani quoque cum exercitu aduentarent, multò maiorem exigerent argenti summam, quam qui non ilico exsoluerent, captiui abducerentur. His omnibus ipse interfui, atque vidi stragem illam quam dixi sagittariorum: ab his nanque ad integru terè miliare aberam, eratque mihi equus velocissimus. Tum temporis mihi Maroccum iter erat, missus à Fessae principe, vt Marocci regi atque Seripho indicarem, iam Duccalam mox venturum regis fratrem; proinde illi milites pararent, quo facilius Lusitanorum resisterent exercitui. Angamurum. Zaamurum Duccalae oppidum Afris conditoribus ad Oceani littus eo ipso loco, quo flumen Ommirabili initium habet, exstructum: ab Elmadina miliaribus ex Meridie plus minus triginta distat.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
