Latin
AFRICAE
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 79
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi iam ille ad Fessae regem redisset, rara quaedam atque pretiosissima illi obtulit munera, rogans vt sibi centum exhiberet sagittarios, trecen tos equites ac pedites quadringentos: hos omnes se propriis stipendiis aliturum, nec non &iam dictum oppidum regis nomine occupaturum, è cuius prouentibus septies mille aureos singulis annis missurum pollicitus est. Haec Regi conditio placuit, &ne illiberalis videretur, noluit con mittere, vt mercator cuiquam pręterquam sagit tariis stipendium numeraret. Mox Tedletis pręfecto mandauit, vt mercatori equites atque pedi tes suppeditaret, tum vt adderentur &duo exer citus duces. Sic tandem Alemdinum ventum est, quam sex diebus obsidione cinxit. quibus transactis ciues pręfecto indicarunt, nolle se Fessae regem sibi hostem, nedum quicquam sua causa mali ferre. Quare ille mendici habitu fugam tentare coepit, sed agnitus ad mercatorem ductus, ab eodem in carcere asseruatus fuit. Mox ciuitatis por tae apertę, mercatorem cum exercitu intromiserunt, ac se illi regique Fessae dediderunt. Puellae parentes apud mercatorem praefecti vim in causa fuisse affirmauerunt, quò minus ille optata po titus erat amica. Illa verò ex praefecto relicta erat grauida, sed postquam hanc enixam intellexisset mercator, rursus ad illam animum adiecit, ac tan dem in vxorem duxit. Captiuus autem praefectus fornicationis reus à iudicib. pronunciatur, ac eodem ipso die lapidibus obruitur. Remansit autem mercator duarum ciuitatum dux atque dominus, pacem inter eas firmissimam stabiliuit, Regique Fessae bona cum fide promissam quotannis numerauit pecuniam. Ego postea &oppi dum illud ingressus, mercatorem principem probè noui. Eo ipso anno Fessa relicta itineri me con misi, vt Constantinopolim venirem. ¶Tavodastum Hascorae oppidum. Xstructum est id oppidum in vertice excelsi cuiusdam montis, habetque circum se &quatuor alios montes eximiae altitudinis: inter hos &iam dictum oppidum multi sunt horti spaciosissimi atque amoenissimi, in quibus nullum desiderare fructum posses: hic mala aurea ita luxuriant, vt non facilè horum magnitudinem quis credere posset. Vineae omnes in arborum ramos reiectae, pergulas efficiunt elegantissimas: horum vuae subrubrae, apud illos à magnitudine, ni fallor, oua gallinacea vocantur. Olei atque mellis optimi maxima apud hos est copia: mel autem quoddam candidum, quoddam flauum reperitur. Habet hoc oppidum multos fontes, qui in fluuium tandem conuersi, quibusdam molis vrbi vicinis aquam praebent. Innumeri hîc reperiuntur artifices, qui rebus tantùm necessariis sumptum exercent suum. Incolae sic satis ciuiles, foeminae formosissimae, multoque argento ornatissimae. Oleum ad vicinas vrbes con ferunt, quae infra Atlantem sunt Meridiem versus: corium verò Fessam atque Mecnasam mittunt. Illorum planicies patet in longum sex ferè passuum millibus: ager frugibus serendis foecundissimus, cogitur Arabibus nonnihil quotannis census nu merare. Habet id oppidum &suos iudices atque sacerdotes, necnon &nobilium copiosam multitudinem. Ego, cùm hac quodam die fortasse iter esset, illius loci rectorem quendam inueni extremę senectutis, qui iam senio visu captus erat.