Latin
LIBER QUINTVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 8-2
Unproofread scanNot analysed yet
Magna hic ficuum atque nucum copia, quas Tunetum cymbis quibusdam deuehere so lent. Remanserunt inuitis Bugiae atque Tuneti Regibus ab omni tributo semper liberi: nullo enim modo nullave obsidione ab hostibus occupari potest mons ille loci natura munitissimus. Tandem tamen in Barbarossae deditionem se vltrò coniecerunt, qui nullum prorsus ab eis tributum exigit praeter fructuum atque frugum quarundam decimas. 5 Mesila oppidum. A Romanis non procul à Numidiae deserto conditum, distat à Bugia in centesimo ferè miliario: muros habet structura ele gantissimos, domos autem vilissimas. Incolae aut urtifices aut agrorum cultores, vilissimo vtuntur vestitu: crebris Arabum exactionibus Regisque fugiae quotidianis iniuriis imiserrimi. Ego cum hâc quodam die iter facerem, non tantum pabuli reperire potui, quantum duodecim equis satis erat. 110 q Stesa. Omanos haec quoque aedificatores habuit, distat à Bugia Meridiem versus sexaginta passuum milia, in planicie quadam emoenissima est sita, muris elegantissimis atque munitissimis cincta. Incolarum numero dum fuit copiosissima: sed ab eo tempore, quo à Mahumetanis fuit occupata, deinde etiam Arabum nequitia mirum in modum decreuit, qui bonam muri partem solo aequarunt; adeo vt in magnp illo antiquae ciuitatis circuitu centum tantummodo relictae sunt domus. ¶Necaus oppidum. N loco Numidiae confini à Romanis aedificatum, distat à mari Mediterraneo centum, à dicto verò oppido octuaginta ferè miliaribus: muro fortissimo atque antiquissimo cingitur.