# De totius Africae descriptione 8

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, LIBER. SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/8

die men sis Rabih, qui tertius est anni Haraba, vt illi numerant. Interfuimus & nos vna cum Seripho his nundinis p. 15. dies anno. 920. hoc est Christi. 1511. ¶ Duccalae regionis succincta descriptio. CVmit haec regio suum ex Occidente à Tensisto principium, terminatur ad Septentrionem inari Oceano, ex Meridie flumine Habid clauditur, atque ad Occidentem solem fluuio Hammirabili finitur. Huius longitudo iter est trium dierum, latitudo verò plus minus duorum. Incolis haec est frequentissima: populum habet admodum rudem, ciuilitatis atque humanitatis plus satis ignarum. Paucas habet ciuitates muris cinctas, de quibus omnibus suo dicetur loco, neque quicquam quod memoria dignum videbitur, diis fauentibus, omittemus. Avase oppidum. N eodem Oceani littore ab Afris exstractum, familias numerat quater mille: incolarum maxima frequentia: ciuilitatis autem atque humanitatis mira illis raritas est. Quamplurimos olim habuit Iudaeos, qui & varias exercebant artes. Ager illis supra modum fertilis, sed tanta est ingenij ruditas atque ignauia, vt neque colendi, neque serendi, neque vites plantandi artem calleant: nisi forsan qui ingeniosiores videri volunt, hortulis nescio quid olerum inserant. Postquam Marocci reges huius reliquerunt imperium, coepit ea ciuitas à quibusdam occupari, qui ex Farchon originem traxisse dicebantur. Nostris autem tempo ribus haec imperio cuiusdam principis paruit, qui Hebdurrahmam dictus fuit. Hic regnandi auiditate adactus, ausculum interfecerat: post cuius mortem aliquot annis oppido imperauit.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
