# De totius Africae descriptione 80

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, AFRICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/80

Hic vt à quibusdam intellexi, fortissimus atque validissimus in adolescentia vir fuerat, atque post multa alia praeclarè ab eo gesta facinora, propria manu quatuor duces interfecerat ipsi populo infestissimos. Deinde tantum sua industria effecit, vt qui antea perpetuò inter se bellum gesserant, ami citia reddiderit coniunctissimos. Nihil hîc quicquam ab vrbis rectoribus sit, quod ad Rempub. attinet, nisi huius id fiat consilio atque autoritate. Apud hunc senem cum octuaginta equitib. diuerti, atque magnificè ab eo exceptus, quotidie è recenti venatione, recentes nobis apponi cibos iussit. Familiarissimè nobis omnes suos labores exposuit, quos in pace sarcienda sumpserat: neque puto rem illi tam arcanam fuisse, quam nobis vir bonus ceu germanis, non explicauerit. In digressu symbolum pro me ac sociis numerare volui: verùm homo ille liberalis id nullo modo permisit, quin se regi Fessae addictissimum pronunciauit, non tamen illius causa hos sumptus fecisse affirmauit: verùm quicquid bonorum habebat, id sibi à parentib. ea lege legatum, vt in amicos omnes, notos, atque exteros illac iter facientes, munificu sese praeberet atque liberalem: tum etsi non ea lex astringeret, tamen suum erga Deum amorem, sibique à Deo insitam liberalitatem id exigere dice bat. Quin & Dei opt. Max. beneficio omnia opti mè prouidentis, hoc ipso anno septem milia fru menti atque hordei modia collegisse se affirmabat: adeò vt plus satis & sibi & omnibu. incolis prouentuum esset. Tum & numerum tam ouium quam caprarum centum millia excedere dicebat, vnde sibi lanam tantùm reseruari iubebat, caseum enim & lac pastoribus relinquebat, nisi fortasse sibi ali qua inde butyri afferretur portio. Nemo hic est qui caseum, butyrum, lac, aut huiusmodi quicqui habeat venale, cum omnes maximum habeant pecudum gregem. Coria verò, oleum, atque lanam ab ea ciuitate in circumiacentes deuehunt nationes. Praeterea & hoc addidit, si fortè, inquit, con tingat Fessae regem Duccala redeuntem nostram ingredi regionem, non permittam quin mox illi obuius eam, ac me totum illi ceu principi obseruantissimo dedam. Eo tandem modo ab hoc sene dimissus, non potui satis ignoti erga ignotum lau dare humanitatem atque beneficentiam. ¶ Elgiumuba. Amdicto oppido vicina est Elgiumula, quod quinque circiter passuum millibus ab eo distat. Nostro aeuo in iugo excelsi montis exstructa, familias numerat plus minus quingentas, totidemque domos pagi habent, qui in eo monte inueniuntur. Innumeri hîc fontes: horti vbique amoenissimi, omnisque generis fructibus feracissimi. Iuglandes hîc maximae atque altitudinis non vulgaris. Colles qui montem cingunt, campos habent hordeo vberrimos, neque hic oliuarum desidera bis copiam. Innumeri in hac vrbe inueniuntur artifices, fabri, coriarij, & id genus alij. Et quoniam maxima apud hos ferri est fodina, calces conficiunt equinos.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
