Latin
AFRICAE
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 81
Unproofread scanNot analysed yet
Quicquid autem ex eorum probyGoogle prouenit labore, id ad externas deueliunt nationes, in quibus ea desiderari putant: vnde manci pia, glastum syluestre, &quorundam animalium corium sibi conferunt, ex quo scuta construunt durissima belloque validissima: haec tandem Fessam ad mercatum deferunt, quorum vice tela, pannus, aliaque illorum vsui necessaria, mutuò succedunt. Est illud oppidum publicę vię adeò propinquum, vt pueri quotidie praetereuntes illac mercatores summè admirentur, idque praesertim, si inusitato incedant vestitu. Omnes huius montis incolae illius oppidi imperio atque consilio reguntur. Huius conditores eos fuisse volunt, quos Tagodastum inhabitare antea diximus: idque hunc in modum id factum narrant: Cùm enim inter Ta godastenses nobiles orta esset dissensio, populus neque huic neque illi fauere parti cupiens, Elgiumula condiderunt, ac nobilibus Tagodastum reliquerunt inhabitandum: quò fit vt in nostra vsque tempora hîc tantùm ignobiles, illic verò solum nobiles inueniantur. ¶Bio Hascorae oppidum. DZO oppidum antiquissimum in monte altissimo exstructum, à iam dicto Occidentem versus viginti distat miliarib. hoc ad tria ferè passuum millia praeterfluit fluuius, quem Serui nuncupauimus. Ciues habet probos mercaturam exercentes, atque circa vestitum sa tis curiosos: ad eos qui deserta incolunt, pannum, oleum, atque corium transmittunt. Horum montes, oliuis, frugibus, atque omnis generis fructib. Iu xuriant: solentque quotannis vuas desiccare, quae colorem habent atque saporem non vulgarem. Ficus hîc vbique copiosa: iuglandes verò tantae altitudinis reperiuntur, vt in illarum summitate Miluus sibi securè nidum construat: nemo enim est, qui eovsque ascensu pertingere queat. Habet ea via, quae ab hac vrbe ad Serui fluuium ducit, hortos vtrinque elegantissimos atque amoenissimos. In hac regione me fuisse memini, eo ipso tempore quo chrysomela, sicus, atque alij liuiusmodi fructus maturi legebantur: vbi ab illius vrbis sacer dote exceptus fui: hic non procul à templo quodam magnifico habitabat, quod fluuiolus ille prę terfluit, qui per forum quoque suum habet cursum. ¶Mons Tenueues. Itus est hic mons è regione Hascorae, ea Atlantis facie, quae Meridiem respicit: incolas habet permultos, validissimos, armis gerendis tam equites quàm pedites aptissimos: ingens illic equorum exiguae magnitudinis numerus. Plurimum in hoc monte glasti syluestris atque hordei prouenit: sed frumenti ne spica quidem, adeò vt non nisi hordeaceo vescantur pane. Nullum datur anni tempus, quo non niues hîc reperias copiosas. Magnus item hîc nobilium atque magnatum numerus, qui imperio cuiusdam parent principis. Huic satis largum numerant quotannis tributum, quo ille suos alat milites: continuum enim illi geritur bellum cum montis Ten sitae inhabitatorib. Princeps mille fermè equites bello aptissimos habet, ac totidem semper huius montis nobiles propriis alunt stipendiis. Sunt praeterea &principi centum, partim sagittarij, partim sclopettarij, qui regem quouis euntem comitantur.