# De totius Africae descriptione 82

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, AFRICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/82

Ego cùm hunc montem inuisi, principem offendi, qui supra modum laudari ab omnibus gestiebat: caeterùm, quod ad liberalitatem, humanitatem, atque ciuilitatem spectabat, non puto facilè reperiri posse, qui cum hoc sit vllo modo conferendus. Linguam Arabicam etsi non intelligebat, tamen amabat vnice: plurimumque inde voluptatis capiebat, si quis sententiam illi explicabat, quae in illius laudem composita esset. Eo ipso tempore, quo meus auunculus à Fessae rege ad Tombuti regem legatus missus erat, in cuius sodalitio ego quoque eram, cùm Daram regionem ingressi essemus (distat ea regio ab hoc principe centum ferè passuum milib.) protinus ille auunculi nomine audito, qui insignis erat orator atque poëta elegantissimus, Darae principi literas misit, quibus orauit, vt ille auunculo persuaderet, illumque vt per Tenueuem montem Tom butum proficisceretur, oraret: cupiebat enim ho minem videre & alloqui. Auunculus autem id non decere affirmauit, vt qui à Rege legatus aliquò missus erat, principes longè à via distantes inuiseret, ac sic sui principis seriora negocia in longum differret. Verùm ne videretur omnino non morigerus huius principis animo, se nepotem illuc missurum pollicitus est, qui hominem salutet, ac suo nomine debitos exhibeat honores. Post haec insignia quaedam dedit ad principem deferenda munera: stapedes inauratas artificiosissimè fabricatas, vigintiquinque, ni fallor, aureis emptas: calcaria duo elegantissima quindecim aureorum. Duos praeterea funiculos holosericos, miro artificio filis aureis intertextos, quorum alter punicei erat coloris, alter cerulei.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
