Latin
83.1 to 83.4
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 83.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Insuper &librum elegantissimum, qui illustrium atque eximiae sanctimoniae Africanorum vitam enarrabat, cum quibusdam carminibus in laudem huius principis compositis. His tandem rebus onustus, ego me itineri commisi: sumpsique mecum duos equites, qui me ad hunc montem proficiscentem comitarentur: atque inter equitandum carmen quoddam in eiusdem encomium composui. Vbi iam eò peruentum esset, princeps regiam egressus ve nationi sese parauerat cum summo nobilium ap paratu. Qui postquam me aduenisse intellexit, ad se accersiri iussit, ac post salutationem exhibitam, rogauit, qui se auunculus haberet: ego illum perpellè valere, ac principi ad omnia addictissimum respondi. Postea hospitium egregium parare, ac tantisper ab itineris molestia conquiescere iubet, donec à venatione redeat. Vbi verò multa iam nocte à venatu rediisset, continuò nos in regiam vocari iussit: vbi postquam hominem honorificè quoad potui salutassem, munera ab auunculo missa obtuli: quae, quantum coniicere potui, acceptissima fuerunt. Tandem &carmen ab auun culo compositum dedi: quod mox à quodam sibi legi iussit, quem à secretis habebat. Interea verò dum ille principi singulas explicaret voces atque sententias, dictu mirum quantum ipsa facie alacritatis atque gaudij praeseferebat. Absoluto carmine continuo mensae accumbit, ac me sibi non modò conuiuam, verùm &proximum esse voluit. Discumbentib. appositi sunt castores, ac tandem carnes vitulinae assae, atque elixae, sed pane in placentae ferè modum fartae. Allati sunt praeterea &alij permulti cibi, quorum non fuit facilè memi nisse. Exacta autem coena, coepi principem his tandem alloqui verbis: Habes modò, mi domine, ea munuscula, quae auunculus tibi ad omnia paratissimus per me misit, quò animi erga te prom ptitudinis fidem faceret, vtque in tua memoria vel aliquis illi relinqueretur locus: ego verò, idem &sororis filius &discipulus, nihil habeo praeter verba, quod tibi ceu principi obseruantissimo of feram: accipe igitur &à me quod nostrum in itinere potuit parere ingenium.