# De totius Africae descriptione 87.1-4

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 87.1 to 87.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/87.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/87.1

dehinc & redditus huius regionis ad te quoque redibunt, qui aureos, circiter. 20000. producunt. praeterea corradentur tibi ex Iudeorum tri buto aureorum decem millia. His itaque praefatis, totius exercitus dux ciuibus renunciari iu bet, Fessae regem his qui secum venerant sanctissimè promisisse, se illis nunquam defecturum, donec ad optata peruenerint: quare illos regere ma lebat, quàm qui iam adhuc oppidum illud occu pabant, idque multas ob caussas: quocirca, inquit, si in Regis deditionem vos concedere statuistis, nihil quicquam mali vobis euenturum habetote: sinautem ad extremum lubet vestra isthac persistere pertinacia, extremum à vobis teruncium exacturum regem certissimùm scitote. Haec vbi populus intellexisset, subito in varias scindi coepit partes: erant enim qui Regi per omnia fauebant, alij perpetuum gerere bellum, quàm regem admittere malebant: adeo vt iurgiis, rixis, atque dissidiis tota vrbs mirum in modum adimpleretur. quod tandem per exploratores ad obsidionis ducem peruentum est, qui mox dimidium sui exercitus ad arma vocari iussit: ac illorum opera trium horarum spatio vrbe potitus est, idque vel absque minima suorum strage. nam qui ex oppidanis regi fauebant, intus portas suis munimentis nudabant, idem agebant foris & illi, qui obsidionem iam per aliquot dies tenuerant, neque quisquam illorum resistebat conatui, idque for tasse propter intestina illa quae iam diximus bel la. Tandem Fessani exercitus dux, vrbem ingressus, regis signa in foro atque in moenibus attollere iussit, equites totam circumagere vrbem voluit, ne quis ciuium hinc aufugere posset: deinde militibus per preconem nunciari praecepit, vt si quis vel minimam ciuibus inferret iniuriam, continuò capite plecteretur. Mox omnes alterius fa ctionis auces ad se captiuos adduci imperauit, quibus tantisper carceres minatus est, donec Re gi abunde, quicquid in illo exercitu consumptum erat, satisfactum esset: summa autem ad duodecim aureorum millia accreuerat, quam ilico captiuorum vxores atque cognati annumerauerunt. Necdum tamen illis libertas est concessa: nam illi in quorum gratiam Rex milites miserat, omnia sibi restituta volebant, quae per aliquot annos sibi inuitis legibus adempta affirmabant.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
