Latin
87.5 to 87.8
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 87.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Asseruati igitur captiui in proximum diem, quo summo mane vtrinque producti sunt oratores atque causidici, qui coram iudice atque duce dissidia finirent. Verùm post prolixam admodum inter eos disce ptationem, nihil omnino conuenire potuit, quin dux taedio affectus se ad coenam contulit. Posthęc captiuos sibi adduci iubet, ac debitum vt exsoluant argentum hortatur, ni malint ad Fessae regem deduci, qui duplum (inquit ille) aut eò plus sibi exacturus est. His itaque verbis attoniti, vxoribus rescribunt, vt alicunde eas corradere pecu nias velint, alioqui de se actum esse. Octo posthaec diebus, mulieres cum aliquot aureis annulis, armillas, aliaque id genus ornamenta attulerunt, quae 28000. aureis aequiualebant: haec enim dare pro maritorum liberatione, quàm quib. pollerent diuitiis ostentare, malebant: quasi exhaustis pecuniis coactae fuissent, mundum adferre muliebrem. Vbi igitur &Regi &aliis ciuibus abundè satisfactum esset, adeo vt nihil obesse videbatur quo minus illi liberarentur captiui, illos in hunc Dux alloquutus est modum: Ego, Domini mei, Regi omnia significaui, quae hîc acta sunt, quod tamen me malè habet: nam ego vos nullo modo dimittere auderem, ni prius id mihi regius fuerit concessum literis. Atqui vos bono esse animo velim, quia quandoquidem cuique quod suum erat, bona fide reddidistis, nemini dubium, quin vos propediem in pristinam restituat libertatem. Hac eadem nocte dux quendam ad se vocauit, cuius saepenu mero consilio feliciter vsus fuerat, ac quopacto plures pecunias ex iisdem extorquere posset, rogat: adeò vt culpa tamen atque perfidia carere videretur. Ad quod ille: Finge te à Rege literis ad hoc coactum, vt illos ad vnum omnes capite trun ces: verùm misericordia commotum, non posse tantum facinus perpetrare in innoxios: cęterùm te illos Fessam missurum, quò Rex pro arbitrio aut puniat aut condonet.