# De totius Africae descriptione 9

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, LIBER PRIMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/9

Non tamen potuit securo prorsus esse animo, verebatur enim ne Califa à Bagadeda cum Asiatico exercitu sibi negocium facesseret, neve quos ille ad Barbariam tuendam reliquerat, cogerentur iam deuictas prouincias relinquere. Quare munimen aliquod exstruere decreuit, ad quod, si eo opus esset, se milites recipere, atque hostium sustinere impetus possent. Condidit igitur ciuitatem, murisque eani cin gere iussit. Hic continuò vnum ex suis, cui maximè fidebat, cum bona sui exercitus parte reliquit: ciuitati autem nomen indidit Alchaira, quae postea apud quosdam Chair dicta est. Haec adeò indies creuisse fertur, cùm aedificiis tum incolis, vt vel toto orbe non reperiatur quae cum hac sit vllo modo conferenda. Cùm iam Genoar videret Califam Ba gadedae nihil belli apparatus habere, mox suo domino rescribit, omnes quas vicerat vrbes, sibi debitos honores exhibere, omniaque in tuto esse atque tranquilla: quare si videretur commodum, & ipse Aegyptum inuiseret, plus sua praesentia effecturum ad ea quę adhuc recuperanda restabant, quàm vel quouis expeditissimo exercitu: sperabat enim fore, vt cùm Califa Bagadedae huius aduentus certior fieret, ipse relicto & regno & pontificatu in fugam ageretur. Id vbi egregium laetumque nuncium ad Califam Elcainum peruenit, mox huius felicioris fortunae euentu, multò quam antea superbior redditus, neque prius quid mali inde euenire posset praecogitans, numerosum sibi exercitum collegit, totiusque Barbariae gubernatorem reliquit quendam ex ea stirpe quae Sanhagia antea dicta est, hunc illi non ex animo amicum postea intelliges. Mox vbi iam Califa Alchairam appulisset, honorificè admodum à suo Gehoar exceptus, coepit magni aliquid animo voluere, atque maximo vndique collecto exercitu, Califam Bagadedae ad arma vocare parat.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
