# De totius Africae descriptione 90

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/90

Perpetuae hic niues in montis iugo: qui ciuitati circumiacent campi, vineis ac liortis spaciosis sunt amoenissimi, prouenitque illis tanta fructuum copia, vt in foro nullos omnino fructus reperias. Horum mulieres albissimae, & quia pinguiores acceptissimae, multoque argento ornatae incedunt: oculi atque capilli subnigri. Incolae morosi plus satis, nunquam regis (qui Tedletis sibi deuicerat reliquas ciuitates) imperio pa rere voluerunt: quin duce quodam mille equites collegere, quibus ita regio sese opposuerunt exercitui, vt non semel illi periculum fuerit, ne non quod partum erat, rursus amitteret. Posthaec Rex vnà cum fratre auxissares suo Duci copias misit, verùm ille quoque infausto pugnauit Marte. Tandem vbi bellum in totum triennium protraxissent, huius ciuitatis dux à quodam ludaeo regis iussu veneno necatus est: sic tandem hanc sibi quoque Rex prouinciam nactus est, anno Hegirae. 921. ¶ Eithiad. Ppidulum hoc in quodam Atlantis colliculo ab Africanis exstructum, familias numerat plus minus trecentas. Ex mon tis tantùm parte muros habet, nam ea facies quę planiciem respicit, tam est rupibus munita, vt muro nequaquam egere videatur. A Cithiteba miliaribus circiter. 12. distat. Templum hic angustum tamen ornatissimum est, quod circum se riuulum habet ad fluminis ferè modum. Incolae ditissimi atque nobiles, frequentissima illis mer catorum tam incolarum quam exterorum semper est copia. Qui hic habitant Iudaei, partim artem, tem, partim mercaturam exercent. Innumeri hic fontes, qui per montis rupes erumpentes in fluuiolum oppido suppositum delabuntur. Ex vtraque fluuij parte horti reperiuntur vuis, ficubus atque iuglandibus foelicissimi. Costę item huius colliculi oliuis sunt feracissimae.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
