Latin
91
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 91
Unproofread scanNot analysed yet
Mulieres non mi norem habent formę quàm ciuilitatis portionem, multo ornatae sunt argento, annulos tum digitis tum brachiis addunt elegantissimos. Campus il lis omnis generis frugibus, collis autem hordeo atque capellis aptissimus est. Nostro aeuo sibi Rac man Benguihazzan id oppidulum vsurpauit, ac ad extremum vsque vitae diem eo potitus est. Ego quoque ab huius regionis sacerdote hospitio II 11 exceptus fui, anno. 921. q Seggeme Tedletis mons. Tsi Meridiem respicit hic mons, tamen inter Tedletis montes adnumerari volunt. Initium habet ex Occidente à monte Tesauonio, extenditur autem Orientem versus ad montem Magranum, vnde &Ommirabili fluuius notissimus suum habere exordium dicitur. Meridies illum Dedete monte terminat. Hu ius accolas à Zanagatibus genus traxisse volunt: habiles sunt, alacres, animosi, belloque valentissimi. Illorum arma sunt iacula, gladij incurui atque pugiones. Mira illis quoque in mittendis saxis dexteritas atque vis est. Continuum illis cum Ted letis incolis bellum geritur, adeò vt mercatoribus illac transire non liceat, nisi fide publica interpo sita, maximoque pecuniarum dispendio. Adeò non voluptariae illorum sunt mansiones, vt ternae interdum aut quaternae in vnam sint constrictę domus. Caprarum hic maxima est copia, nec no &mulorum asini staturam vix excedentium, hi pabulum sibi iis in nemoribus quaerunt, fitque saepenumero vt à leonibus dilanientur. Nulli vnquam voluerunt parere principi, adeò enim scabrosus atque difficilis mons est, vt inexpugnabilis ferè videatur. Nostro tempore conatus est dux ille qui Tedletis sibi oppida deuicerat, &in hos quoque mouere arma.