# De totius Africae descriptione 93

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/93

atque armentis opulentissimi, adeò vt non vno possint manere loco. Domos sibi ex quarundam arborum cortice construunt, quibus tectum ex perticis gracilioribus compositum addunt: trabes huiusmodi sunt circuli, è quibus cistarum cooperculum, quam secum mulieres Italae in muli dorso gerunt, cum aliquò proficiscuntur. Integra illis hunc in modum domus quibusdam circunfertur mulis, donec locum aptum inuenerint: quem vbi nacti sunt, in eo domos figunt, ac cum tota fami lia tantum temporis remanent, quantum gramen illis sufficere potest. Vernis tamen temporibus fixas sibi seruant mansiones, stabula componunt admodum humilia, quibus tectum ex frondibus consertum addunt, atque in iis armenta noctu seruantur: & ne frigus illis impense noceat, ignem stabulo propinquum construunt maximum: sit autem saepenumero, vt ignis ventis agitatus stabulum inuadat, adeò vt nisi pecus fuga saluti consuleret, in maximo esset vitae periculo: quemadmodum igitur nullos habent domus panietes, sic neque stabula. Maximo indies à leonibus atque lupis afficiuntur incommodo. Vestitus atque ritus illis omnino iidem sunt cum iis, quos praedictum montem occupare antea diximus, nisi quòd hi domos ligneas, illi verò lapideas sibi ha beant. Fuimus & nos in hac regione anno. 917. cum Dara Fessam rediremus. ¶ Dedetis montis descriptio. Xcelsus atque frigidissimus hic mons fon tes habet quamplurimos, totus nemorosus. à Magrano initium sumit ex Occidente finiturqu; non procul à monte Adesano: in Meridie Tongae campis confinis est. patet autem in lon gum octuaginta ferè passuum millibus.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
