# De totius Africae descriptione 94

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 94. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/94

In huius montis summitate antiquissima fuit fabricata ci uitas, cuius propter ruinam rara tantùm hodie visuntur monumenta: muri nempè ex candidis lapidibus, in quibus quasdam inscriptiones videre licet, quas nec incolae intelligere possunt. Permulti adhuc in ea perstant sententia, vt illam à Romanis conditam arbitrentur: verùm ego nullum vnquam rerum Africanarum historiographum inueni, qui illud affirmet, aut qui de ea ciuitate scribat. Nisi quòd Serif Essacalli in quodam suarum historiarum libro Ted si mentionem faciat, quam Segelmessae atque Daretae confinem scribit: sed non indicat, sit ne in Dedete monte fabricata nec ne. Nos tamen eandem esse iudicamus: nam in ea regione non alia quàm haec reperiri ciuitas potest. Incolae, vt verum fatear, vilissimi sunt: ho rum pars maxima antra inhabitant; illorum cibus hordeum est atque Elhasid, hoc est hordei farina aqua cum sale elixa, vti antea diximus, cùm Heae regiones describeremus: nam nihil hîc omnino praeter hordeum reperiri potest.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
