# De totius Africae descriptione 95-2

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, LIBER TERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/95-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/95-2

Postea verò quae gesta erant à quibusdam intellectis, milites in vrbem introduxit, quam vnius diei spacio sic vastarunt, domos incendio deleuerunt, atque muros multis locis solo aequarunt, vt in hunc vsque diem habitatoribus vacua remanserit. Ego cùm huc venissem, vix lachrymas tenere potui, vbi quorundam aedificiorum atque templorum (quorum adhuc quaedam exstabant monumenta) miserandam ruinam seriò contemplatus fuissem. Horti etsi nonnihil adhuc fructuum producant, syluas tamen dicas magis quàm hortos. Nunc autem Fessanorum iniuria ad tantam redacta est ea vrbs ca lamitatem, vt nulla prorsus spes sit, nouos in po sterum colonos recipiendi. ¶ Mansora. Mansore Marocci rege ac pontifice in amoenissimo campo exstructum est oppidulum, ab Oceano duobus, à Rabato quinque & viginti, ab Anfa verò totidem distat miliaribus: familias olim numerauit fermè quadringentas. Hoc oppidum alluit fluuius quidam quem Guir incolę appellant, felicissimos habuit vtrinque hortos, verùm nunc nihil hic omnino fructuum reperire licet. Excisa enim Anfa, huius incolae relicto oppido Rabatum confugerunt, metuentes ne à Lusitanis simili vexarentur incommodo. Huius tamen murus vbique integer remansit, nisi quibusdam in locis Temesnitę solo aequarunt. Hoc ego etiam oppidum non sine maximo animi moerore inuisere potui: facillimè restaurari, nouisque incolis reparari posset, si quis domos aliquot à ruina reuocet: sed tanta Temesnitarum nequitia est, vt neminem hic sibi aedeis exstruere paterentur. ¶ Nuchaila. Edio ferè Temesnae exstructum fuit oppidulum quoddam non vsqueadeo am plum, Nuchaila incolae vocauere.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
