# De totius Africae descriptione 96-2

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, LIBER TERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/96-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/96-2

Non procul ab huius muris nascitur insignis quidam riuus. Innumeras hîc reperias palmas, verùm humiles admodum atque infrugiferas. Riuus per valles atque rupes pręterfluit, vbi ferri fodinas olim fuisse affirmant, quòd partim ex terra ferri colorem referente, partim ex aqua gustu ferrum arguente, facilè deprehendi potest. Nihil hic praeter perexigua quaedam visuntur monumenta, domorum ruinas, columnasque humi prostratas: deletum enim id oppi dulum fuit eo tempore quo totam eam regionem vastatam antea docuimus. Tegegetum. B Africanis in littore Ommirabili exstructum est, ea via, quae à Tedlete Fessam du cit. Incolas aliquando habuit ciuiles atque ditissimos, non enim procul distat à quadam via publica, quae ab Atlante ad desertum tendit: huc omnes vicini confluere, atque frumentum indeauehere solent. Excisum etiam fuit & hoc oppidulum eo tempore quo aliae omnes ciuitates, quanquam longo post tempore nouos receperit incolas. Huc omnes Temesnitae frumentum conuehunt, quod à ciuibus seruatur. nullam hîc omnino officinam, nullumque adeò artificem, pręter quosdam fabros ferrarios reperias, qui agricolarum instrumenta, soyGoogl soleasque ferreas cudant. Ciuibus autem ab Arabibus, quorum imperio parent, seriò iniunctum est, vt exteros omnes illac iter facientes, honorificè excipiant. Mercatores pro panni aut telae sarcina Regalis vnius portorium exsoluunt: ab equis autem ac camelis nihil sibi tributi exigunt. Mihi saepissimè illac iter facienti oppidum non admodum placuit, etsi illorum ager frugibus atque armentis sit felicissimus. ¶ Hain Elchallu.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
