# De totius Africae descriptione 99

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, LIBER TERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/99

Ab Athlante decem distat passuum milibus, reperiunturque inter Athlantem & hoc oppidum nemora vmbrosa ingentibus leonibus atque leopardis plena. Tantisper dum penes conditoris posteros huius dominium remansit, fuit incolis, edificiis, templis, hospitiis, atque xenodochiis refertissimum: verùm quotidie magis ac magis ingruente Marinorum impetu, tandem ab illis deletum est. Incolae partim trucidati, partim capti, & partim in fugam redacti Sellam confugerunt. Missae erant à Marocci rege auxiliares copiae, at ciues viribus victi, oppidum deseruerant, atque in deditionem Marinorum con iecerant. Verum aduentante à Marocco dux quidam cum exercitu numerosissimo, Marinum du cem oppido pellit, atque ipse sibi eius imperium assumit. Tandem verò ipse Marinorum rex cum suis copiis, cùm fortasse Maroccum peteret, hac sibi iter instituit: qua re perterritus qui praedictum tenebat oppidum, antequam Rex adesset fuga salutem sibi quaesierat. Rex verò ciuibus omnibus interfectis, oppidum adeò destructum reliquit, vt ab eo tempore nullos habuisse incolas dicant. Visuntur & in hunc vsque diem huius muri atque templorum quorundam turres. Ego hanc eo tempore visi, quo Fessae Rex pacem cum suo cognato composuit, cumque Thagiam proficisceretur, quò sepulchrum eximiae sanctitatis viri inuiseret (Seudi Buhasa vocabant) id Anno euenit: DCCCC.XX. qui Christi fuit. M. D. XI. ¶ Thagia Temesnae ciuitas. Ngustum admodum est oppidum ante aliquot secula ab Africanis inter quosdam Atlantis montes exstructum. Coelo vtitur frigidissimo, agrum habet plus satis aridum ac sterilem. Vastissimas habet syluas leonibus aliisque feris refertas. Exigua hic frumenti prouenit copia, sed id abundè mellis atque caprarum pensatur affluentia. Nullam apud hos reperias ciuilitatem, domos habent rudi admodum modo fabricatas, nullum enim habent calcis vsum. Visitur hic egre gium quoddam summę sanctitatis viri sepulchrum, qui tempore Habdulmumen pontificis multa edi disse contra leonum saeuitiam miracula creditur, quare ceu vates summus à multis est habitus. Memini me huius miraculorum enumerationem, apud quendam illius gentis scriptorem legisse, quem Etdedle vulgò nominabant: verùm ea ne arte magica, an miro aliquo naturae secreto effecerit, incertu est. Huius interim fama, summaque reuerentia in causa est, quòd id oppidum incolas habeat frequentissimos. Fessani quotannis mox transacto paschatis festo, huc sepulchri visendi caussa confluere solent, idque tanta cum hominum caterua, vt exercitum iure censeas, quisque enim suum tentorium, & quae vitae necessitati conuenire videntur secum deuehi curat, sic gregatim centena tentoria aut numero interdum plura ince dunt. Totis quindecim diebus in eo sunt itinere, distat enim id oppidum à Fessa C. XX. ferè passuum milia.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
