# De totius Africae descriptione li

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, LIBER PRIMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/li
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/li

Seruatis igitur multis in secundam huius operis partem, sumemus exordium ab iis qui in Orientali plaga reperiuntur locis, quorum nomina haec sunt: Tessetum, Guadenum, Ifrenum, Hacca, Dare, Tebelbeltum, Todgatanum, Fercale, Segellomessa, Be nigomis, Fegigum, Teguatum, Tsabita, Tegoraris, Mesabia, Teggortum, & Guarghela. Zebum regio quinque continet oppida, Pescaram, Elborgium, Nestam, Taolaceam, & Deusin: totidem habet et Biledulgerida ciuitates, nempe Teozaram, Caphesam, Nefreoam, Elchamiden, & Chalbin: atque ab hac Orientem versus reperiuntur Insulae Gerbe, Garion, Messellata, Mestrata, Teoirraga, Gademis, Fiz za, Augela, Birdeua, & Eloachetum. Haec sunt nomina locorum famosorum totius Libyae, à mari Oceano, vt antea dictum est, ex Occidente, & terminantur Nilo flumine. ¶ Desertorum quae inter Numidiam sunt & Nigritarum solum descriptio. AEC deserta nullum adhuc apud nos habent nomen, quanuis in quinque diuidan tur partes, habeantque omnes ab incolis suam denominationem, hoc est à Numidis, qui etiam in quinque partes distinguuntur, Zanegates, Gan zigates, Tergates, Leutatas, & Berdeitas. Sunt & quaedam loca quę ex soli bonitate aut malignitate particulare aliquod sunt nomen sortita, vt est Azoadi desertum, sic dictum propter illius loci sterilitatem atque ariditatem: sic & Haira, etsi desertum sit, tamen sic dicitur propter aëris temperiem atque bonitatem. ¶ Terrae Nigritarum in sua regna distributio. Diui Iuiditur & Nigritarum terra in multa regna, quae quamuis bona ex parte nobis incognita longeque à nostro commercio remota sint, narrabimus de iis locis tamen, quę inhabitauimus ipsi, & quae longa rerum experientia nobis sunt admodum nota: de illis praeterea vnde mercatores ad eas ciuitates venerunt, quas tum temporis ego incolebam, vnde etiam illorum ritus optimè edoctus sum.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
