# De totius Africae descriptione xlvi

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, LIBER PRIMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/xlvi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/xlvi

LIBER PRIMVS. JAFRICA VNDE DICTA. Icta est Africa lingua Arabica Iphrichia, à verbo faraca, quod eorum lin Vκοίνka gua idem sonat, quod Latinis diuido: qua cur autem sic dicatur, duae sunt opiniones, quarum prior haec est: quòd ea terrae pars sit ab Europa mari Mediterraneo, ab Asia vero flumine Nilo separata. Altera, quòd hoc nomen ab Ifrico Arabiae felicis Rege deductum ar bitrentur, qui omnium primus hanc terram inco luisse fertur. Hic quum aduersus Assyriae Regem bellum gereret, ab eodem tandem regno pulsus, cum toto exercitu Nilum transmisit, & Occidentem versus suas copias traducens, non prius quieuit, quàm in eam partem Carthagini vicinam peruentum est. Hinc est quòd Arabes solùm Cartha ginis regionem, & eam partem quae Occidentem respicit, Africam esse opinentur. ¶ Africae termini. Abet Africa suum initium (si modò illius gentis scriptorib. sit fides habenda, qui & literati, & Cosmographiae peritissimi sunt) à fluminibus qui ex lacu Gaogae deserti effluunt, idque ex Meridie. Ad Orientem terminatur Nilo flumine: extendit se autem Septentrionem versus ad Aegypti fines, vbi Nilus septem ostiis in mare Mediterraneum prolabitur: inde ad Occidentem, Herculeis columnis, deinde Nuno extremo maritimoque Libyae oppido clauditur. Ex Meridie verò, porrigit sese supra mare Oceanum, quod vsque ad deserta Goagae, totam cingit atque com plectitur Africam. ¶ Africae diuisio. Radunt nostri scriptores Africam in quatuor diuidi partes, Barbariam, Numidiam, Libyam, & Nigritarum terram.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
