# De totius Africae descriptione xlvii

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, LIBER PRIMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/xlvii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/xlvii

Barbaria initium sumit à monte Meiete, qui extremus punctus Atlantis est, distatque ab Alexandria trecentis ferè miliarib. Ex Aquilone, finit ad mare Mediterraneum, assumendo montis Meietis initium, diffunditque sese ad fretum vsque Herculeum. Ad Solis occasum, terminatur iam dicto freto, atque transiens mare Mediterraneum, finitur postremis Atlantis punctis: hoc est, ad id caput occidentale, illi oppido vicinum quod Messa appellatur. Ad Meridiem finitur ea Atlantis facie, quae Mediterraneum mare respicit. Haec est nobilissima totius Africae regio, hanc homines subfusci coloris inhabitant, qui & ratione, & praescriptis quibusdam vtuntur legibus. Secunda Africae pars Latinis Numidia, Arabibus verò Biledulgerid nuncupatur: haec ea regio est quae dactylos producit. Habet suum ex Oriente principium ab Eloacato vrbe, quae ab Aegypto cen tum distat miliaribus, extenditurque Occidentem versus ad Nunum vsque maris Mediterranei oppidum. In Septentrione Atlante clauditur, ea nempe montis parte, quae Austro exposita est. Ad Austrum verò terminatur Libyae deserto arenoso. Arabes eam vno nomine omnes terram appellitant dactyliferam: eò quòd haec sola Africae regio dactylos habet. Tertia pars quae Libya Latinis, Arabica lingua non aliter quàm Sarra appellatur, quae vox idem quod desertum significat, exorditur ad orientem Solem à Nilo, hoc est ab eo loco qui Eloacato oppido confinis est, extenditque sese in Occidentem ad mare Oceanum.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
