# Liber Primus 1.1-2-8

Leo of Naples, Liber Primus, Lines 1.1-1.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-of-naples/liber-primus/1.1-2

NATIVITAS ET VICTORIA ALEXANDRI MAGNI REGIS
LIBER PRIMUS
1. Sapientissimi namque Egiptiorum scientes mensuram terrae atque domantes undas maris et caelestium, id es stellarum, ordinem computantes tradiderunt universo mundo altitudinem doctrinae in magicis virtutibus. Dicunt autem de Nectanebo, quomodo subito hostes sicut nubes venissent super eum; in hoc enim non movit miliciam nec arma nec artificia ferri, sed intravit palatium apprehenditque concam eream, ponens ibi aquam pluvialem, tenens in manu virgam [eb]eneam et per magicas artes vocabat daemones et per istam magicam artem incantations videbat atque intellegebat in ipsa conca navidia, quae super eum veniebant.
2. Erant enim speculatores in partibus Romaniae; venit quidam ex eis ad eum dicens: 'Magnissime Nectanabe, venis super te multitudo non parva dena milia inimicorum. Sunt ibi Scithei et Cones, Ibires, Stidi, Arabes, Oxidrakes, Lampasidri, Lisanii, Bosphori arghi, Chaldei, Sarbii atque Agriophagi et quantae gentes sunt in oriente magnae et sine numero.' Hoc dicendo princeps miliciae subrisit Nectanabus et dixit: 'Tu enim custodiam, quam tibi credo, bene et vigiliter observa; at tamen non sicut miles responsum dedisti, sed sicut pavidus homo. Virtus enim non paret in multitudine populi sed in promptitate. An nescis, quia unus leo multos cervos persequitur?'
3. Haec dicens reversus est in palacium et precepit omnibus, ut exirent inde. Ille autem solus tulit concam aqua plena, mittens ibi navidia cerea, tenens in manu virgam palmae et totis viribus incantare coepit et respexit in ipsa conca; vidit, quia dii Egyptiorum gubernabant in navibus barbarorum. Statim rasit sibi caput et barbam, ut tranfiguret se; tulit aurum, quantum portare potuit, et fugit de Egipto per Pelusium induens se linea vestimenta, hoc est sindones, quasi propheta Egiptius atque astrologus, et venit Macedoniam sedensque palam divinando omnibus, qui pergebant ad eum. Egiptii autem ut viderunt, quit Nectanabus non inveniebatur, perrexerunt ad [I]festum deum illorum et rogaverunt eum, ut manifestaret eis, quid vel ubi esset rex Egiptiorum. Ille autem dixit: 'Fuga lapsus est de Egipto; post aliquantum tempus debet venire iuvenis eiciendo a se senectutem, et faciendo se saecularem defensorem inimicorum veniens ille subiectos faciat vos.' Istam divinationem recipientes Egiptii scripserunt et sculperunt illud in marmore ad memoriam.

---

Leo of Naples, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/leo1.html.
