# Liber Primus 1.21-24

Leo of Naples, Liber Primus, Lines 1.21-1.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-of-naples/liber-primus/1.21

In ipsis temporibus quidam principes Cappadoces adduxerunt Philippo polletrum magnum ligatum ex omni parte diversis ligaturis; comedebat enim homines. Intuitus autem Philippus pulchritudinem eius et dixit: 'In hoc caballo significabitur signum sive bonum sive malum. Veniant denique homines mei et recipiant hunc polletrum et preparentur illi cancella ferrea atque ibi recludatur, ut et raptores et latrones seu qui male faciunt et qui debent comedi a feris, comedantur ab isto caballo.'
14. Ubi factus est Alexander annorum duodecim, instruebatur cum aliis militibus quasi ad pugnam, qui etiam videns Philippus velocitatem eius placuit ei et dixit: 'Fili, diligo velocitatem tuam atque ingenium, sed tristis existo, quia figura tua non assimilatur mihi.' Quod ut vidit Olimpiadis, quia tristis erat in hoc Philippus, vocabat Nectanebum et dixit illi: 'Perscrutare et intellige, quid cogitat de me facere Philippus.' Coepit computare et dixit: 'Cogitatio illius erga te munda est. Sol itaque respicit in quandam stellam separando desiderium suum.'
Alexander tunc ibi erat et, ubi hoc audivit, dixit: 'Pater, hae stellae, quas tu computas, parent in caelo?' Cui Nectanebus: 'Etiam, fili.' Alexander dixit: 'Et possum eas videre hora serotina?' Cui Nectanebus: 'Sequere me hora noctis in campo et ostendam tibi.' Alexander dixit: 'Pater, et fatum tuum agnoscis?' Cui Nectanebus: 'Etiam fortiter.' Alexander dixit: 'Ars bona est et opto illam scire. Et quam mortem debes facere?' Cui dixit: 'A filio meo moriar.'
Totum hoc dicendo secutus est eum Alexander per noctem extra civitatem. Cui dixit Nectanebus: 'Fili, respice stellas et vide stellam Herculis, quomodo tristis est; et stella Hermi leta est; stella itaque Jovis clara est.' Sic respiciendo sursum Nectanebus accessit ei propius Alexander et fecit impetum in eum atque proiecit eum in foveam. Et dixit illi: 'Non tibi meruit hoc, nesciendo terrenas causas; quare voluisti te intermittere de caelestibus elementis?' Cui Nectanebus: 'Cognitum mihi fuit hoc, quia sic mihi debuit evenire; tamen non potui evadere, ut mihi hoc non eveniret.' Alexander dixit, quia: 'ego filius tuus sum?' Cui Nectanebus: 'Tu es meus filius.' Ubi cognovit Alexander, quia ipse esset pater eius, dubitavit eum dimittere in foveam, sed elevavit eum in humeris suis atque portavit corpus eius in palatium. Quod ubi vidit Olimpiadis, dixit: 'Fili Alexander, quid est hoc?' Cui ille: 'Corpus Nectanebi est.' Et illa: 'Nectanebus pater tuus fuit.' Dixit ille: 'Quemadmodum stultitia tua fecit.'

---

Leo of Naples, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/leo1.html.
