# Liber Primus 1.29-32

Leo of Naples, Liber Primus, Lines 1.29-1.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-of-naples/liber-primus/1.29

19. Et post paucos dies venit constitutus dies, in quo coniuncti sunt ambo ad pugnam. Sonaverunt tubas facientes signum pugnandi, et omnes unanimiter moti sunt iungendo se ad pugnam; quos omnes Alexander manu propria occidit. Ubi vicit ipsam pugnam, ordo militaris coronavit eum et caballos eius, et ad patrem suum reversus est cum victoria.
20. Invenitque Philippum, patrem suum, quomodo eiecit matrem suam et sociavit sibi cuiusdam hominis filiam nomine Cleopatram. Et sic sedens in nuptiali convivio ingressus est Alexander et dixit: 'Pater, recipe a me de priori mea pugna victorialem coronam. Tamen quando celebraturus sum nuptias matris meae iungendo illi regem maritum, tu in ipsis nuptiis invitatus non eris.'
21. Unus autem ex discumbentibus, cui nomen Lisias, dixit: 'Philippe, ex Cleopatra nascetur tibi filius similis tui.' Ubi hoc audivit Alexander, percussit eum cum baculo, quem tenebat in manu, et occidit. Videns hoc Philippus iratus est et erexit se atque in ipso impetu cecidit. Dixit Alexander: 'Philippe, qui subiugasti Asiam et Europam, quare super tuos pedes non stas?' In hoc itaque tempore exturbatae sunt ipsae nuptiae.
22. Et Philippus egrotabat; et post paucos dies introivit Alexander visitare illum et dixit: 'Philippe, quamvis non sit lex, ut te vocem ex nomine, non tibi loquor ut filius, sed ut amicus. Fac bene mulieri, cui male fecisti, et non sit tibi curae, quia occidi Lisiam. Bene feci, tu autem male fecisti, quia impetum fecisti in me, ut percuteres me gladio.' Et flevit Philippus. Et ubi vidit patrem plorantem, dimisit eum et (h)abiit loqui matri suae, cui et dixit: 'Mi mater, noli tenere malam volutatem patris, quia, quamvis absconditum sit peccatum tuum, reprehensio tua stabit. Bene est, ut uxor semper subiecta sit suo marito.' Haec dicens portavit eam patri suo.

---

Leo of Naples, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/leo1.html.
