Latin
Lines 1.33-1.37
Leo of Naples, Liber Primus 1.33-37
Not analysed yet
23. Et post paucos dies venerunt reguli missi a Dario imperatore ad Philippum querendo censum [consuetum]. Ubi vidit eos Alexander, dixit: 'ite, dicite Dario: quando Philippus non habebat filium, gallina generabat ei ovum aureum, nunc autem nascendo Philippo filius ipsa gallina facta est sterilis.' Haec dicens dedit illis absolutionem et remisit eos ad Darium regem.
Et post haec revellata est Armenia, et direxit illuc Philippus Alexandrum cum hoste, ut expugnaret eam.
24. Tunc erat in Macedonia quidam homo nomine Pausania, velocissimus vir, subiectus Philippo. Iste ipse Pausania concupivit Olimpiadem et fecit consilium; adunavit populum et una cum populo suo ipso manu armata (h)abiit supra Philippum; terga vertit ei, vibrata hasta percussit Philippum in dorso. Tamen quamvis percussus fuisset, statim non est mortuus, sed iacuit in campo semivivus. Et facta est non modica turbatio, sperantes esse eum mortuum. Unde elevatus Pausania in audatia, introivit palatium eius et abstraxit inde Olimpiadem et portabat eam.
Inter haec autem reversus est Alexander de Armenia et invenit maximam turbationem in regno illorum. Et etiam exiit Olimpiadis incognito loco et coepit vociferare ad Alexandrum, filium suum, dicens: 'Ubi est victoria tua, Alexander, ubi fatus, quem a diis accepisti, ut victorialis exsisteres et vindicares me patremque tuum?' Audito hoc Pausania exiit, ut videret Alexandrum. Ille autem vibrata manu gladio percussit Pausaniam; et statim mortuus est. Venitque illi nuntius, quod et Philippus pater eius mortuus esset; (h)abiit ad eum. Ubi vidit eum Philippus, dixit illi: 'Fili Alexander, iam laetus moriar, quia fecisti vindictam occidendo inimicum meum.' Haec dicendo mortuus est; ploransque mortem patris (h)abiit et sepelivit eum.
25. Cum autem reversus esset a sepulchro illius, altero die effecto sedit in throno patris sui et dixit: 'O iuvenes Macedones, Tracienses et Thessalonicenses atque Lacedemones et alii, intuemini et videte Alexandrum, et timor barbarorum procul sit a vobis. In me sit, ait, hoc quia et illos subiugabo et in servitio manuum vestrarum ponam illos. Quis ex vobis arma voluerit, tollat ex meo palatio et preparet se ad proelium, et qui noluerit, armet se ex armis suis.' Dixerunt ei seniores: 'Rex Alexander, aetas nostra in senectute posita est; multis annis militavimus patri tuo et non est virtus nobis, ut angustiam ferre valeamus. Unde si tibi placet, recusetur a nobis milicia, quam usque [h]actenus egimus.' In hoc respondit Alexander: 'Magis volumus vos habere in milicia nostra quam iuvenes, quia iuvenis confidendo in iuventute sua acquirit mortem, senior autem omnia cum consilio facit.' Hoc dicens fecit eos acquiescere, ut essent in milicia sua.